Skip to main content

LATIN

TODAY

hodie est 24 Octobris MMXXVI

SALVETE

HODIE EST 24 OCTOBRIS MMXXVI

vel preme [Enter] vel deorsum descende

Nuntii Latini •

diē vīcēsimō tertiō mēnsis Octōbris

Salvātōriānī in Hāītiā

Nayib Bukēlē, praeses Salvātōriānōrum, centūriam ēlectōrum mīlitum in Hāītiam mīsit, quī quattuor aliōs mīlitēs ā latrōnibus Hāītiānīs captōs aut redūcerent aut ulcīscerentur.  Lātrōnēs enim grassantur per Hāītiam, cūius rēs pūblica abhinc duōs annōs omnīnō corruit.  Itaque Coetus Omnium Gentium cōpiās ad lātrōnēs coercendōs immīsit, quibus inceptīs Salvātōriānī auxilium technicum praestābant.  Cōpiae autem Omnium Gentium nōndum potuērunt captōs Salvātōriānōs invenīre, quārē Bukēlē alteram centūriam mīsit, alteram iam mittit.

Commercium cum Russīs gerendum

Praeses Americānus interdictiōnem, quā nōn licuerat Americānīs oleum Dīseliānum ā Russīs emere, et aliās interdictiōnes in magistrātūs et societātēs Russōrum lātās sustulit.  Ūcrāīnēnsibus autem minus favēre coepit, atque etiam hortātus est ut novus quīdam dux creētur in locum Volodimīrī Zelenskiy, quippe quī Russōrum facultātem petroleī aliīs gentibus exportandī oppugnāverit.  Zelenskiy etiam rūmōrem cōnfirmāvit, Americānōs et Russōs et Sinēnsēs sine Ūniōne Eurōpaeā colloquī velle dē armīs atomicīs cohibendīs necnōn dē pāce inter Russōs et Ūcrāīnēnsēs compōnendā.  Prīma igitur nāvis onerāria, oleō Dīseliānō plēna, iam proficīscitur Novum Eborācum petēns.

Russī et Ūcrāīnēnsēs, quōs uxor praesidis Americānī convocāvit, indūtiās fēcērunt ut Oleshkiae urbis cīvēs, quī omnēs aetāte prōvectī sunt, ē bellī perīculō dēdūcī possent.

Incendium in Canadēnsium castrīs

In Canadēnsium castrīs Wainwright dictīs et in Albertā prōvinciā sitīs, quattuor mīlitēs periērunt et vīgintī et septem sunt vulnerātī, cum grānāta sīve pyrobolus manuālis incendium excitāsset, quod ventī in magnam et subitāneam conflāgrātiōnem auxissent.

Metus bellī in Arabiā

Americānī administrōs lēgātiōnis cīvēsque suōs dē Arabiā Saudiānā dēdūcunt.  Quod palam dīcitur fierī propter impetūs Houthiānōrum, quī missilia in Arabiam Saudiānam mittunt; sed Americānī cīvēs suōs dē terrīs fīnitimīs quoque dēdūcunt, quod timōrem movet, nē Irāniānī missīlibus aliās gentēs oppugnent.  Russī quoque feruntur suōs cīvēs dē Irāniā dēduxisse, quod metum bellī auget.  Aegȳptōrum autem senātus dēlīberat, an mīlitēs ad Arabiam Saudiānam mittantur quī Houthiānōs arceant.  

Tumultūs per Galliam

Lemovīcum cūria mūnicipālis, quae centum et sexāgintā annōs et per duo bella tōtīus mundī steterat, ā tumultuōsīs est incēnsa.  Per tōtam Galliam reclāmātur: nam aliī iuvenēs prō ēducātiōne puerōrum, aliī aetāte provectiōrēs in aucta pretia omnium reclāmant; et ā magistrātibus dīcuntur aliī factiōsī, vidēlicet fautōrēs partium sinistrārum, tumultūs fovēre, dum aliī mōre lātrōnum nihil quaerunt nisi ut tabernās dīripiant et mercēs fūrentur.  Emmanuēl Macron, praeses Gallōrum, dīxit magistrātūs operam dātūrōs esse ut reclāmātōrēs legitimī ā tumultuōsīs et fūribus discernerentur, ut vox populī audīrētur et salus populī defenderētur.

Nuntius, qui inscribitur diē vīcēsimō tertiō mēnsis Octōbris, primum apparuit ad Nuntii Latini.

EPHEMERIS •

DE INCURSIONE UCRAINORUM IN PETROPOLIM

Nocte diei XVIII mensis Octobris Ucraini plus quam mille drones in regionem Petropolitanam miserunt. Haec una ex maximis impetibus aeriis ab initio belli fuit. Hoc factum in medio tempore tensionum cum praeside Americano Trump contigit, qui Ucrainos ab impetibus in infrastructuram energeticae Russicae abstinere iusserat...
Nuntii Latini •

diē sextō decimō mēnsis Octōbris

Tumultus in Albāniā

Reclāmantibus discipulīs Eduīnus Rama minister prīmārius Albaniēnsium, quī modo ūnō abhinc annō quartum summus magistrātus est inaugurātus, nūntiāvit sē nōn in animō habēre magistrātū sē abdīcāre nec nōva comitia indīcere.  Reclāmātōrēs autem, quī aliquot mēnsēs nova comitia indicānda sine vī poscēbant, nunc per urbium viās cum custōdibus pūblicīs pugnant et aedificia pūblica combūrunt.  

Bellum inter Aethiopēs et Erythraeōs

In Cornū Africae, lātum bellum imminēre vidētur, cum tam Aethiopēs quam Erythraeī suōs mīlitēs ad fīnēs addūcant et aliae gentēs fīnitimae auxilium clandestīnum parent.  Neanthopolis, sīve Addis Ababa, iam quassāta est dirūptiōnibus, quās Aethiopēs dīcunt āeroplānīs automatīs factās esse.  Aethiopēs autem iam cēpērunt Mecellam, caput Tigrāiēnsium, quī sēditiōnem faciunt; atque Erythraeī mīlitēs in fīnēs Aethiopum ingressī et ab Aethiopibus repulsī feruntur.  Abiy Ahmed, Nobeliānō praemiō pacis honestātus, quī modo tertium creātus est minister prīmārius Aethiopum, ōrātiōnem inaugurālem habuit quā dīxit sē operam dātūrum, ut Aethiopēs portum maritimum consequerentur, sed Erythraeī terram inter Aethiopiam et mare possident.  Etiam Aegyptī et Sudaniānī cum Erythraeīs agunt, quippe quī sollicitī sint dē Nīlō flūmine, quod Aethiopēs aggere coercunt.

Novus carcer in Ōrā Dīvite

In Ōrā Dīvite, quae ōlim inter tūtissimās terrās numerābātur, cum tamen scelerātī nuper coepissent grassārī, novus carcer ā Laurā Fernandesiā praeside inaugurātus est.  Exemplar hūius carceris fertur esse situm in Salvātōriā, cūius praeses Nayib Bukelē bellum in scelestōs fert.  Incertum autem est, an Fernandesia velit sīc Bukelē imitārī ut imperium extraordinārium sibi īnstituat et auctōritāte regnet extrēmā.

Iōsēphus Kabīla

In Populārī Rēpūblicā Congī, Iōsēphus Kabīla, praesēs Congicōrum ā cīvibus bis ēlectus et ā mīlitibus Congicīs capite damnātus, nuper dux factus est rebellium, quī ōlim M23 vocitābantur, quōrum propositum est rempūblicam ēvertere.  Quibus sēditiōsīs Ruandēnsēs feruntur clandestīnum auxilium ferre.  Nam ā Ruandēnsibus in Congō mīlēs mercennārius Neozealandēnsis occīsus est, alter tamen Americānus est vulnerātus.  

Lēgātus ā Nicaraguā recūsātus

Daniel Ortēga tyrannus Nicarāguēnsium et Rosāria Murillō tyranna lēgātum Americānum recūsāvērunt.    Ortēga enim et Murillō, quī adversāriōs vī reprimunt, mēnse Iūliō populārem formam reīpūblicae sustulerant et nēgāverant ulla comitia habenda, quod et fīnitimae gentēs et Coetus Omnium Gentium improbant.  Itaque Nicaragua ab institūtīs internātiōnālibus et fīnitimīs recēdere coepit.

Reijo Pitkäranta et Gāius Licoppe

Reijo Pitkäranta, quī triginta annōs nuntiōs Latīnōs Radiophōniae Finnicae Generālis collēgit et Latīne reddidit, mēnse Septembrī suprēmum diem obīit.  Cūius exemplō et clārissimā vōce nōs et aliī plūrimī per tōtum orbem terrārum sumus ad ūsum sermōnis Latīnī adductī.  Vīxit ille annōs octōginta ūnum.

Gāius Licoppe, vir sermōnis Latīnī perītissimus et praeses Melissae sodalitātis, ā quā etiam commentāriī periodicī novā Latinitāte abundantēs ēduntur, diē duodecimō hūius mēnsis fātō cessit.  Vīxit annōs nōnāginta quinque.

Nuntius, qui inscribitur diē sextō decimō mēnsis Octōbris, primum apparuit ad Nuntii Latini.

EPHEMERIS •

GAIUM LICOPPE FATIS CONCESSISSE

Triste nuntium modo accepimus: Gaius Licoppe, indefessus propugnator Latinitatis vivae, vita defunctus est. Sincere condolentias familiae et amicis eius porrigimus...
Nuntii Latini •

diē nōnō mēnsis Octōbris

Comitia Brasiliāna

Suffrāgiīs cīvium Brasiliānōrum lātīs numerātīsque, nōndum liquet quis futūrus sit praeses Brasiliānōrum, sed constat partēs dextrās magnam auctōritātem in senātū adeptās esse.  Itaque diē vīcēsimō quīntō hūius mēnsis comitia dēnuō habēbuntur ut ē duōbus candidātīs populus ūnum faciat praesidem.  Candidātī sunt, ē parte sinistrā, Ludovīcus Silvestris, ter praeses, vir octōginta annōs nātus quī ūnum annum vinculīs pūblicīs tenēbātur; et, ex alterā parte Flāvius Bolsonārus, senātor, quadrāgintā quinque annōs nātus, cūius pater praeses fuerat et vinculīs nunc tenētur.  

Comitia Hispānica

Petrus Sanctius, Hispānōrum minister prīmārius et sociālista, ut quī lēgēs in senātū ferre nōn iam posse vidērētur, coāctus est senātum dissolvere et nova comitia indīcere.  Spērat enim sē posse populō suadēre ut auctōritas sua rōborētur, sed perīculum etiam est, nē dextrae partēs prōficiant.  In viīs autem tumultuāntēs cīvēs novās postulant lēgēs, quibus pretium aedium minuātur.

Terror in Britanniā

In Britannōrum comitātū Glocestriēnsī, grex quinque iuvenum dēprehēnsus est extra castra āeria, unde Americānī āeroplāna bombifera in Irāniānōs mittere solent.  Paulō posteā iuvenēs vadimōniō līberātī sunt; Londiniī autem duo aliī suspiciōne impetūs parandī comprehēnsī sunt et vadimōniō līberātī.  Posteā relātum est Irāniānōs voluisse automatīs āeroplānīs damnum in Americānōs inferre; et Andreās Burnham, minister prīmārius Britannōrum, certīs indiciīs dīxit Irāniānōs partem in terrōre parandō ēgisse.  Irāniānī tamen lēgātī negant suōs facinus parāvisse.  Nihilōminus Americānī sua āeroplāna bombifera dē castrīs Britannicīs in Americam rēduxērunt.  In Huntingdoniēnsī autem comitātū, duo Letticī in castrīs speculātōrum dēprehēnsī sunt.  

Terror in caelō

Diē Mercuriī āeroplānum Dubāium, quod ad Isrāēlem volābat, coāctum est Tabūcī in Arabiā Saudiānā descendere, cum alter gubernātor, Hamām al-Hammāmī nōmine, alterum percussisset.  Percussor ā vectōribus vinctus est.  Is fertur voluisse āeroplānum in āeroportum Isrāēlītārum dīrigere, quo plūrēs hominēs interficeret.

Gallia pecūniā carēns

Pretium syngraphārum, quās vendit rēs pūblica Gallōrum, magnōpere auctum est, cum creditōrēs metuant ut factiōsī senātōrēs aerārium cum temperantiā administrāre possint.  Nam partēs tam dextrae quam sinistrae magna stipendia prōmittunt senibus rude dōnātīs, quī iam māiōrem pecūniam accipiunt quam opificēs quī suō labōre pānem lucrantur.  Magistrātūs autem Gallicī iam adeō māiōrem pecūniam dē fiscō ērogant quam accipiunt, ut aes aliēnum māius sit quam annōna tōtīus reīpūblicae.

Bellum Aethiopicum

Aethiopēs feruntur Mecellem, caput Tigrāiēnsium, cēpisse: nam Pax Praetoriāna, quam Ūniō Africāna abhinc quattuor annōs composuit, vidētur in irritum cecidisse.  Aethiopēs porrō Erythraeānōs et Aegyptōs et Sudāniēnsēs accūsant, quod auxilium Tigrāiēnsibus ferant, quod omnēs illae gentēs negant.

Dux speculātōrum speculandī accūsātus

Augustus Hanning, ōlim Germānīs speculātōribus praefectus, comprehēnsus est crimine speculandī.  Fertur enim Germānōrum sēcrēta Atropatēnēnsibus et Sīnēnsibus vendidisse.  Ambigitur itaque an dēbeant sociī, ut Americānī, Germānīs cōnfīdere.

Nuntius, qui inscribitur diē nōnō mēnsis Octōbris, primum apparuit ad Nuntii Latini.

💾

EPHEMERIS •

DE TUMULTIBUS IN GALLIA ORTIS

Complures iam dies magna discipulorum multitudo ubique Galliae magistratibus reclamabant, primum quod parum magistrorum sibi essent, deinde quod status aedificiorum, in quibus disciplina fit, pessimus esset...

10 ex 20 nuntiis